- BAHARAIN
- BAHARAINi. e. Διθάλαςςος, seu bimaris, insula est, sita in meditullio sinus Persici, centum ab Armuzia leucis, et totidem a Balsora, exiguô intervallô a continente Arabiae, e regione portûs Catiphae, uti situm eius describit Auctor Chronici Armuziae p. 19. Andreae Bellunensi dicta duo Maria; forsan ideo, quia portio eius, quod nonnulli asserunt, olim in longam Chersonesum fuit exporrecta, quam mare postea demersit: cuius rei indicio sunt duo fontes hodieque in medio mari ebullientes. Itaque διθάλαςςος haec Chersonesus dici potuit, exque illo tota Insula, eo quod idem mare, tamquam in duo, divideret. Famosa est, ob unionum copiam, qui in ambitu et vicino mari capi solent. Ordiuntur autem piscationem in Barhen, sen potius Baharain, interdum mense Iuniô, sed maxime Iuliô, producuntque, ad finem Augusti: Solentque tunc urplurimum convenire circiter ducentae cymbae, centum ex hac Insul. quinquaginta, e Sulsar et totidem de Nikhelu. Capiuntur vero conchae plerumque, in ea parte portuque Arabiae, quem Katar vocant, 10. leucis ab hac Insula, versus meridiem: ubi ostreum cum avellitur, statim se aperit et margarita eximitur. Longe autem praestant uniones huius sinus reliquis totius Orbis, tam pulchritudine, quam pondere. Namque si duae margaritae eiusdem magnitudinis et figurae, quarum una ex hoc loco, altera aliunde petita est, inter se conferantur, Baharensis semper plus habebit ponderis. Quo fit, ut quotannis hinc extrahantur uniones, quingentorum millium ducatorum valore; praeter magnum numerum, qui celatur, Idem Auctor supra laudatus. Vide quoque Alkazuinium Arabem in c. de Insulis maris Persici, Beniaminum Scriptorem Hebr. ubi de Catipha, cuius littori Baharain insul. opposita est. Ab hac Insula proin Aethiopes margaritam bahario vocant, quasi Bahariensem dixeris. Sam. Bochart. poster. l. 5. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.